Psalmi 87

<< Psalmi 87 >>
Psalm 87 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (86-1) filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii

2 (86-2) diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

3 (86-3) gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

4 (86-4) commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi

5 (86-5) ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

6 (86-6) Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper

7 (86-7) et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te


<< Psalm 87 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible