<< Psalmi 88 >> Psalm 88 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (87-1) canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae (87-2) Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
2 (87-3) ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
3 (87-4) quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
4 (87-5) reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
5 (87-6) inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
6 (87-7) posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
7 (87-8) super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
8 (87-9) longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
9 (87-10) oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
10 (87-11) numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
11 (87-12) numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
12 (87-13) numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
13 (87-14) ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
14 (87-15) quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
15 (87-16) pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
16 (87-17) per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
17 (87-18) circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
18 (87-19) longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti