<< Psalmi 89 >> Psalm 89 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (88-1) eruditionis Aethan Ezraitae (88-2) misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
2 (88-3) quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
3 (88-4) percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
4 (88-5) usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
5 (88-6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
6 (88-7) quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
7 (88-8) Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
8 (88-9) Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
9 (88-10) tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
10 (88-11) tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
11 (88-12) tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
12 (88-13) aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
13 (88-14) tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
14 (88-15) iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
15 (88-16) beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
16 (88-17) in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
17 (88-18) quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
18 (88-19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
19 (88-20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
20 (88-21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
21 (88-22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
22 (88-23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
23 (88-24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
24 (88-25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
25 (88-26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
26 (88-27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
27 (88-28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
28 (88-29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
29 (88-30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
30 (88-31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
31 (88-32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
32 (88-33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
33 (88-34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
34 (88-35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
35 (88-36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
36 (88-37) semen eius in sempiternum erit
37 (88-38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
38 (88-39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
39 (88-40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
40 (88-41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
41 (88-42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
42 (88-43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
43 (88-44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
44 (88-45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
45 (88-46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
46 (88-47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
47 (88-48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
48 (88-49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
49 (88-50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
50 (88-51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
51 (88-52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
52 (88-53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen