Psalmi 90

<< Psalmi 90 >>
Psalm 90 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (89-1) oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

2 (89-2) antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

3 (89-3) convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam

4 (89-4) quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

5 (89-5) percutiente te eos somnium erunt

6 (89-6) mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur

7 (89-7) consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus

8 (89-8) posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui

9 (89-9) omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

10 (89-10) dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

11 (89-11) quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam

12 (89-12) ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

13 (89-13) revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis

14 (89-14) imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris

15 (89-15) laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala

16 (89-16) appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum

17 (89-17) et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma


<< Psalm 90 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible