Psalmi 92

<< Psalmi 92 >>
Psalm 92 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (91-1) psalmus cantici in die sabbati (91-2) bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

2 (91-3) ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte

3 (91-4) in decacordo et in psalterio in cantico in cithara

4 (91-5) quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo

5 (91-6) quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

6 (91-7) vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

7 (91-8) germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

8 (91-9) tu autem Excelsus in aeternum Domine

9 (91-10) ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

10 (91-11) et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

11 (91-12) et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

12 (91-13) iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur

13 (91-14) transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt

14 (91-15) adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

15 (91-16) adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo


<< Psalm 92 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible