Psalmi 94

<< Psalmi 94 >>
Psalm 94 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (93-1) Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

2 (93-2) elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

3 (93-3) usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt

4 (93-4) fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem

5 (93-5) populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

6 (93-6) viduam et advenam interficient et pupillos occident

7 (93-7) et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob

8 (93-8) intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

9 (93-9) qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

10 (93-10) qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

11 (93-11) Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

12 (93-12) beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum

13 (93-13) ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus

14 (93-14) non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret

15 (93-15) quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

16 (93-16) quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis

17 (93-17) nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

18 (93-18) si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

19 (93-19) in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

20 (93-20) numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

21 (93-21) copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

22 (93-22) erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

23 (93-23) et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster


<< Psalm 94 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible