Psalmi 95

<< Psalmi 95 >>
Psalm 95 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (94-1) venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro

2 (94-2) praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei

3 (94-3) quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

4 (94-4) in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

5 (94-5) cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

6 (94-6) venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

7 (94-7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

8 (94-8) hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

9 (94-9) sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

10 (94-10) quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

11 (94-11) et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam


<< Psalm 95 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible