Psalmi 97

<< Psalmi 97 >>
Psalm 97 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (96-1) Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

2 (96-2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

3 (96-3) ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius

4 (96-4) apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra

5 (96-5) montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

6 (96-6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

7 (96-7) confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

8 (96-8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

9 (96-9) tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

10 (96-10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos

11 (96-11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia

12 (96-12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius


<< Psalm 97 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible