
<< Canticum Canticorum 6 >> Song of Solomon 6 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (5-17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
2 (6-1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
3 (6-2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
4 (6-3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
5 (6-4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
6 (6-5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
7 (6-6) sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
8 (6-7) sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
9 (6-8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
10 (6-9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
11 (6-10) descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
12 (6-11) nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
13 (6-12) revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
|