Marcus 5
Vulgata Clementina
1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, 3qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare : 4quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare : 5et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. 6Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum : 7et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas. 8Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine. 9Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. 10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. 13Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.

14Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum : 15et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. 16Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. 17Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. 18Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, 19et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. 20Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.

21Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. 22Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, 23et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. 24Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.

25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat : 27cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus : 28dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 30Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ? 31Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ? 32Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. 33Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. 34Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.

35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ? 36Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede. 37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. 38Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. 39Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit. 40Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. 41Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge. 42Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno. 43Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Mark 4
Top of Page
Top of Page