<< Psalmi 103 >> Psalm 103 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (101-29) filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
2 (102-1) David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
3 (102-2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
4 (102-3) qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
5 (102-4) qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
6 (102-5) qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
7 (102-6) faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
8 (102-7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
9 (102-8) misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
10 (102-9) non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
11 (102-10) non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
12 (102-11) quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
13 (102-12) quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
14 (102-13) sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
15 (102-14) ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
16 (102-15) homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
17 (102-16) quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
18 (102-17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
19 (102-18) his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
20 (102-19) Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
21 (102-20) benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
22 (102-21) benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius