<< Psalmi 102 >> Psalm 102 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (100-8) mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem
2 (101-1) oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum (101-2) Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3 (101-3) ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4 (101-4) quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
5 (101-5) percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6 (101-6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 (101-7) adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
8 (101-8) vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9 (101-9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
10 (101-10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
11 (101-11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
12 (101-12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
13 (101-13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
14 (101-14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15 (101-15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
16 (101-16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
17 (101-17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
18 (101-18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
19 (101-19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
20 (101-20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
21 (101-21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
22 (101-22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
23 (101-23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
24 (101-24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
25 (101-25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
26 (101-26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
27 (101-27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28 (101-28) tu autem ipse es et anni tui non deficient