Psalmi 119

<< Psalmi 119 >>
Psalm 119 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (118-1) aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

2 (118-2) beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum

3 (118-3) nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

4 (118-4) tu mandasti praecepta tua custodire nimis

5 (118-5) utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua

6 (118-6) tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua

7 (118-7) confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae

8 (118-8) praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis

9 (118-9) beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua

10 (118-10) in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

11 (118-11) in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

12 (118-12) benedictus tu Domine doce me praecepta tua

13 (118-13) in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui

14 (118-14) in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis

15 (118-15) in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas

16 (118-16) iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua

17 (118-17) gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua

18 (118-18) revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua

19 (118-19) advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua

20 (118-20) desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

21 (118-21) increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis

22 (118-22) aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi

23 (118-23) etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua

24 (118-24) sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei

25 (118-25) deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum

26 (118-26) vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam

27 (118-27) viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

28 (118-28) destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum

29 (118-29) viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi

30 (118-30) viam fidei elegi iudicia tua proponebam

31 (118-31) adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me

32 (118-32) viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum

33 (118-33) he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium

34 (118-34) doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde

35 (118-35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

36 (118-36) inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam

37 (118-37) averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

38 (118-38) suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum

39 (118-39) averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona

40 (118-40) ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

41 (118-41) vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum

42 (118-42) et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo

43 (118-43) et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi

44 (118-44) et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra

45 (118-45) et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi

46 (118-46) et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar

47 (118-47) et delectabor in mandatis tuis quae dilexi

48 (118-48) et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis

49 (118-49) zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti

50 (118-50) haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me

51 (118-51) superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi

52 (118-52) recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

53 (118-53) horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam

54 (118-54) carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae

55 (118-55) recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

56 (118-56) hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi

57 (118-57) heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum

58 (118-58) deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum

59 (118-59) recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua

60 (118-60) festinavi et non neglexi custodire mandata tua

61 (118-61) funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus

62 (118-62) medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

63 (118-63) particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua

64 (118-64) misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me

65 (118-65) teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum

66 (118-66) bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

67 (118-67) antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi

68 (118-68) bonus tu et beneficus doce me praecepta tua

69 (118-69) adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua

70 (118-70) incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar

71 (118-71) bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua

72 (118-72) melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

73 (118-73) ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua

74 (118-74) qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi

75 (118-75) scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me

76 (118-76) sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo

77 (118-77) veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea

78 (118-78) confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis

79 (118-79) revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum

80 (118-80) fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

81 (118-81) caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi

82 (118-82) consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me

83 (118-83) et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

84 (118-84) quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium

85 (118-85) foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam

86 (118-86) omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi

87 (118-87) paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua

88 (118-88) secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui

89 (118-89) lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo

90 (118-90) in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat

91 (118-91) iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

92 (118-92) nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

93 (118-93) in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me

94 (118-94) tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi

95 (118-95) me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo

96 (118-96) omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

97 (118-97) mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea

98 (118-98) super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi

99 (118-99) super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea

100 (118-100) super senes intellexi quia praecepta tua servavi

101 (118-101) ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua

102 (118-102) a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

103 (118-103) quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo

104 (118-104) praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii

105 (118-105) nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae

106 (118-106) iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae

107 (118-107) adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum

108 (118-108) voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me

109 (118-109) anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus

110 (118-110) posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi

111 (118-111) hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt

112 (118-112) inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem

113 (118-113) samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi

114 (118-114) protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi

115 (118-115) recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei

116 (118-116) confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea

117 (118-117) auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter

118 (118-118) abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum

119 (118-119) quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua

120 (118-120) horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

121 (118-121) ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me

122 (118-122) sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi

123 (118-123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

124 (118-124) fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me

125 (118-125) servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua

126 (118-126) tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam

127 (118-127) propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium

128 (118-128) propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

129 (118-129) fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea

130 (118-130) ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos

131 (118-131) os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam

132 (118-132) respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum

133 (118-133) gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati

134 (118-134) redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua

135 (118-135) vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua

136 (118-136) rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam

137 (118-137) sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

138 (118-138) praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis

139 (118-139) consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei

140 (118-140) probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum

141 (118-141) parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus

142 (118-142) iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

143 (118-143) tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea

144 (118-144) iusta testimonia tua semper doce me et vivam

145 (118-145) coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam

146 (118-146) invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua

147 (118-147) surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans

148 (118-148) praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis

149 (118-149) vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

150 (118-150) adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt

151 (118-151) prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas

152 (118-152) a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea

153 (118-153) res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus

154 (118-154) iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me

155 (118-155) longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

156 (118-156) misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me

157 (118-157) multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi

158 (118-158) vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt

159 (118-159) vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me

160 (118-160) caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae

161 (118-161) sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum

162 (118-162) gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa

163 (118-163) mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi

164 (118-164) septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae

165 (118-165) pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

166 (118-166) expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci

167 (118-167) custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis

168 (118-168) custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

169 (118-169) thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me

170 (118-170) veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me

171 (118-171) fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua

172 (118-172) loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta

173 (118-173) sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi

174 (118-174) desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea

175 (118-175) vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi

176 (118-176) erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus


<< Psalm 119 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible