Psalmi 139

<< Psalmi 139 >>
Psalm 139 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (138-1) pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti

2 (138-2) tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

3 (138-3) intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti

4 (138-4) et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea

5 (138-5) ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam

6 (138-6) super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

7 (138-7) quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

8 (138-8) si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades

9 (138-9) si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris

10 (138-10) etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

11 (138-11) si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me

12 (138-12) nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

13 (138-13) quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae

14 (138-14) confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis

15 (138-15) non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

16 (138-16) informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

17 (138-17) mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum

18 (138-18) dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum

19 (138-19) si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me

20 (138-20) qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui

21 (138-21) nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui

22 (138-22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

23 (138-23) scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas

24 (138-24) et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna


<< Psalm 139 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible