
<< Psalmi 142 >> Psalm 142 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (140-10) incident in rete eius impii simul ego autem transibo
2 (141-1) eruditio David cum esset in spelunca oratio (141-2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 (141-3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
4 (141-4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
5 (141-5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
6 (141-6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
7 (141-7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
|