
<< Psalmi 141 >> Psalm 141 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (139-14) attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
2 (140-1) canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
3 (140-2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
4 (140-3) pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
5 (140-4) ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
6 (140-5) corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
7 (140-6) sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
8 (140-7) sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
9 (140-8) quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
10 (140-9) custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem
|