Psalmi 144

<< Psalmi 144 >>
Psalm 144 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (142-12) et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

2 (143-1) David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

3 (143-2) misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi

4 (143-3) Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum

5 (143-4) homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

6 (143-5) Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

7 (143-6) mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

8 (143-7) extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum

9 (143-8) quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

10 (143-9) Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

11 (143-10) qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo

12 (143-11) libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

13 (143-12) ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi

14 (143-13) promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris

15 (143-14) tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris


<< Psalm 144 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible