Psalmi 30

<< Psalmi 30 >>
Psalm 30 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (29-1) psalmus cantici pro dedicatione domus David (29-2) exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me

2 (29-3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

3 (29-4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum

4 (29-5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

5 (29-6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus

6 (29-7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum

7 (29-8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

8 (29-9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor

9 (29-10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

10 (29-11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor

11 (29-12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

12 (29-13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi


<< Psalm 30 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible