Psalmi 39

<< Psalmi 39 >>
Psalm 39 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (38-1) pro victoria Idithun canticum David (38-2) dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

2 (38-3) obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

3 (38-4) incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

4 (38-5) locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit

5 (38-6) ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

6 (38-7) tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

7 (38-8) nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es

8 (38-9) ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me

9 (38-10) obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

10 (38-11) tolle a me plagas tuas

11 (38-12) a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

12 (38-13) audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

13 (38-14) parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam


<< Psalm 39 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible