<< Psalmi 38 >> Psalm 38 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (37-1) canticum David in commemoratione (37-2) Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
2 (37-3) quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
3 (37-4) non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
4 (37-5) quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
5 (37-6) conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
6 (37-7) adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
7 (37-8) quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
8 (37-9) evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
9 (37-10) Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
10 (37-11) cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
11 (37-12) cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
12 (37-13) et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
13 (37-14) ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
14 (37-15) et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
15 (37-16) te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
16 (37-17) quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
17 (37-18) quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
18 (37-19) quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
19 (37-20) inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
20 (37-21) et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
21 (37-22) ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
22 (37-23) festina in auxilium meum Domine salutis meae