<< Psalmi 37 >> Psalm 37 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (36-1) David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
2 (36-2) quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
3 (36-3) beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
4 (36-4) et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 (36-5) gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
6 (36-6) et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
7 (36-7) deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8 (36-8) he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
9 (36-9) quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10 (36-10) vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
11 (36-11) mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12 (36-12) zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
13 (36-13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14 (36-14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
15 (36-15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
16 (36-16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17 (36-17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
18 (36-18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
19 (36-19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20 (36-20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
21 (36-21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
22 (36-22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
23 (36-23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
24 (36-24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25 (36-25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26 (36-26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27 (36-27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
28 (36-28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29 (36-29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
30 (36-30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31 (36-31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32 (36-32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33 (36-33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
34 (36-34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
35 (36-35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36 (36-36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37 (36-37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
38 (36-38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39 (36-39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
40 (36-40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo