
<< Psalmi 58 >> Psalm 58 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (57-3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
2 (57-4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
3 (57-5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
4 (57-6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
5 (57-7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
6 (57-8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
7 (57-9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
8 (57-10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
9 (57-11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
10 (57-12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
11 (58-1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum (58-2) erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
|