Psalmi 69

<< Psalmi 69 >>
Psalm 69 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (68-3) infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

2 (68-4) laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

3 (68-5) multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

4 (68-6) Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

5 (68-7) non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel

6 (68-8) quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

7 (68-9) alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

8 (68-10) quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me

9 (68-11) et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi

10 (68-12) et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam

11 (68-13) contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum

12 (68-14) mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

13 (68-15) erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis

14 (68-16) ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

15 (68-17) exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me

16 (68-18) et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me

17 (68-19) accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

18 (68-20) tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

19 (68-21) coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

20 (68-22) et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

21 (68-23) sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

22 (68-24) contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

23 (68-25) effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

24 (68-26) fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

25 (68-27) quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

26 (68-28) da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

27 (68-29) deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

28 (68-30) ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me

29 (68-31) laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

30 (68-32) et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas

31 (68-33) videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra

32 (68-34) quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit

33 (68-35) laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

34 (68-36) quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

35 (68-37) et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

36 (69-1) victori David ad recordandum (69-2) Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina


<< Psalm 69 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible