Psalmi 68

<< Psalmi 68 >>
Psalm 68 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (67-3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

2 (67-4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

3 (67-5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo

4 (67-6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo

5 (67-7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

6 (67-8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper

7 (67-9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

8 (67-10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti

9 (67-11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus

10 (67-12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae

11 (67-13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

12 (67-14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

13 (67-15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

14 (67-16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis

15 (67-17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

16 (67-18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

17 (67-19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum

18 (67-20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

19 (67-21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

20 (67-22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

21 (67-23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris

22 (67-24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso

23 (67-25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto

24 (67-26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum

25 (67-27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

26 (67-28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali

27 (67-29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis

28 (67-30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera

29 (67-31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt

30 (67-32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo

31 (67-33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper

32 (67-34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis

33 (67-35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis

34 (67-36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus

35 (68-1) victori pro liliis David (68-2) salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam


<< Psalm 68 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible