Psalmi 67

<< Psalmi 67 >>
Psalm 67 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (66-3) ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua

2 (66-4) confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

3 (66-5) laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus

4 (66-6) confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

5 (66-7) terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster

6 (66-8) benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae

7 (67-1) victori David psalmus cantici (67-2) exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius


<< Psalm 67 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible