Psalmi 79

<< Psalmi 79 >>
Psalm 79 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (78-3) effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

2 (78-4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt

3 (78-5) usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

4 (78-6) effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt

5 (78-7) quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt

6 (78-8) ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis

7 (78-9) auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum

8 (78-10) quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

9 (78-11) ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus

10 (78-12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

11 (78-13) nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas

12 (79-1) victori pro liliis testimonii Asaph canticum

13 (79-2) qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere


<< Psalm 79 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible