
<< Psalmi 63 >> Psalm 63 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (62-3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
2 (62-4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
3 (62-5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
4 (62-6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
5 (62-7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
6 (62-8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
7 (62-9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
8 (62-10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
9 (62-11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
10 (62-12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
11 (63-1) victori canticum David (63-2) audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
|